Podchaser Logo
Charts
Salvi Sitis!

Matthew Jay

Salvi Sitis!

Good podcast? Give it some love!
Salvi Sitis!

Matthew Jay

Salvi Sitis!

Episodes
Salvi Sitis!

Matthew Jay

Salvi Sitis!

Good podcast? Give it some love!
Rate Podcast

Episodes of Salvi Sitis!

Mark All
Search Episodes...
Jan 30th, 2022
Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ...
Mar 17th, 2021
Ecca fabula clarissima Johannis Nivis et antleæ contra choleram. Mementote te posse me sequi in Pipiatorio apud @SalviSitisPod et epistulas electronicas mihi mittere apud [email protected] (c) Scott Holmes Music.
Jul 2nd, 2020
Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/.Musica (c) Scott Holmes Music.
May 25th, 2020
Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Gregum Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor.Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://matthewjayresearch.word...
Apr 10th, 2020
Hodie fabulam Semmelweis narro in quá invenit necessitatem manuum lavandarum.Cave me prave dixisse (præter alia menda!) «majocomii» pro «majocomia» anteriori in quádam parte.
Mar 24th, 2020
Hoc in sermone, minus polito et breviori quam solito, de nomine hujus víri quod nos his diebus premit loquor, et de discrimine inter morbum et vírus ipsum.
Feb 8th, 2020
Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/.Musica © Scott Holmes Music.
Dec 7th, 2019
Quid est Data Science? Estne philosophia naturalis? Quid est scientia? Quid interest inter technologiam et philosophiam naturalem secundum Senecam? Quomodo possumus exprimere Data Science Latine?Audite ut sciatis!
Oct 17th, 2019
Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí).
Sep 29th, 2019
Sermo hodiernus de methodis est. Explano quæ sint præcipuæ structuræ investigationum epidemiologicarum. Sermo proximus methodis, præsertim statistics, dicatus erit.Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronica...
Sep 15th, 2019
Agitur de causis cur investigationem doloris longi suscepimus, præsertim investigationem positionis socialis œconomicæ. Loquor ergo de epidemiolgiá sociali, quæ est provincia epidemiolgiæ quæ res sociales et quomodo salutem afficiant investigat, et de distributione doloris longi. Hæc est prima pars sermonis de illá inv...
Sep 1st, 2019
Præbeo argumentum hujus novi sermonis, vel potius hujus seriei acroamatum, de epidemiologia. Epidemiologia est scientia salutis in populis definitis. Hoc in sermone exemplum investigationis epidemiologicæ auferro de delore longo apud senes Britannos et de inæquitatibus distributionis doloris longi. Fortasse nimis compe...
Rate
Contact This Podcast

Join Podchaser to...

  • Rate podcasts and episodes
  • Follow podcasts and creators
  • Create podcast and episode lists
  • & much more

Unlock more with Podchaser Pro

  • Audience Insights
  • Contact Information
  • Demographics
  • Charts
  • Sponsor History
  • and More!
Pro Features